Evangelium Secundum Marcum*

Caput 5: Versus 40

Ejectis omnibus.ID.Turba ejicitur ut puella suscitetur: quia nisi saecularium curarum multitudo a corde ejiciatur, anima quae intus jacet mortua non suscitatur. Dum enim se per universas cogitationes spargit, ad considerationem sui sese nullatenus colligit.
(* Traductions européennes)